monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 8 > ad Corinthios II, 13 > sectio 48 > XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528)
Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) <<<     >>> XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528)

Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528)

1 Solent quidem venientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale iudicium aliquid probare videatur ambiguum, quando gloria regni est reperisse iudices exquisitos.2 sed tam frequens est familiae vestrae felicissimus provectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis vos eligat ad subitum, nihil fecisse videatur incertum.3 similitudinem suorum felix vena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in sui genere reperire.4 Hinc est, quod melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus per veterum se facta custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit.5 quapropter secure tibi credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse gaudemus.6 pater his fascibus praefuit: sed et frater eadem resplenduit claritate.7 ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit et domesticum factum est publicum decus.8 Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu implebas laboribus socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere diiudicans quod frater acceperat.9 hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri.10 En dulce fratrum obsequium et praesentium temporum antiqua concordia.11 bene talibus sensibus iudicium ereditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur.12 quod si amoeni recessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et anxia currebant vota laesorum.13 boni iudicis inter eos assumebas officium et futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas.14 Meminimus etiam, qua nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium.15 nam cum post transitum divae memoriae domni avi nostri anxia populorum vota trepidarent et de tanti regni adhuc incerto herede subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant.16 innovatio regis sine aliqua confusione transivit et sollicitudo tua praestitit, quod nos nullus offendit.17 Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta sacrarum largitionum comitivam propitia tibi divinitate concedimus.18 usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis, quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut aliqua calumniae machinatione quatiantur qui actionis suae firmitate consistunt.19 fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et iudices.20 deponite iam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum: nam quod vobis per decessores prodecessoresque vestros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit.21 Conferimus tibi honorem germani: sed tu fidem eius imitare servitii.22 nam si illum sequeris, multos laude praecedis, virum auctoritatis maximae, probatae constantiae, qui sub tanto principe et sine culpa paruit et iudicia laudatus exercuit.23 promptum est enim aestimare quid egerit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia eius tacere non potuit.24 difficile non est itaque moribus sequi posse germanum.25 quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Variae, LIBER OCTAVUS, , XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) <<<     >>> XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528)
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 8 > ad Corinthios II, 13 > sectio 48 > XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX. (a 527/528)